MINITERIALES Dominici

MINITERIALES Dominici
MINITERIALES Dominici
qui alias Ministri famuli honorarii in Notit. Imper. sub dipsositione Virispectabilis Castrensis. Vide Pancirollum l. 1. c. 91. Ministeriales et Paedagogiani, in l. 5. Cod. Theod. de divers. Off. Apud veterem Agrimensorem, Ministeriales Imperatorum, p. 330. Item quivis famuli domestici, in Pacto legis Salicae tit. 11. §. 6. Porro Ministeriales, minores Officiales Regum, Ducum Comitum et dominorum feudalium, qui dominorum subditis ius dicunt, eorum iura procurant, census et reditus exigunt, villici seu villarum praefecti: Ita enim passim indigitantur, in veterib. Tabulis. Vide de Ord. Palatii c. 12. Flodoardum l. 1. c. 10. Saniulianum in Matiscone p. 239. Guichenonum Probat. Hist. Bressensis p. 10. etc. Sed et maiores Aulae seu Palatii Regii Offciales sic dicti sunt, in Aresto A. C. 1224. apud Belforestum Histor. Franc. vide quoque supra Miles, Apud Alamannos, eadem vox varie usurpata reperitur: in Speculo namque Saxonico l. 1. art. 16. et. 2. alibique servis vel certe hominibus obnoxiae conditionis accensentur Ministeriales, adeo ut liberis semper opponantur, et dicantur libertate donari ac permutari a dominis. Ita quidem appellati, quod Dominorum ministeria exsequerentur, seu officia ab iis iniuncta, quod liberi non faciebant. Et hos, in Westphalia, triplicis esse generis, alt Serrarius Not. ad vitam Godefridi Comitis Campeberg. 1. Qui corpore iumentisque suis domino alicui serviunt, et vocari praedia integra. 11. Qui solô corpore, vocatos Rotter. III. Qui tabellarios agunt, Bringsitter, de quorum ministerio seu iugi obsequio erga Dominos testatur Constitutio Carolt Crassi Imperatoris de Expedis. Rom. A. C. 881. §. 5. Bruschius de Monasteriis Germ. p. 41. etc. Horumque liberi perinde ac servorum in partitionem veniebant, Charta Henrici Comitis Palatini Rheni A. C. 1262. in Metrop. Salisburgensi tom. 1. p. 388. Sed postea a faece homium emersêre, habitique deinceps inter Nobiles, licet inferioris ordinis. Petrus de Andlo l. 2. c. 12. Post Baronum ordinem Valvasores, i. e. minores Capitanei, qui et Proceres, sive Ministrarii dicuntur, locum sibi vindicant, simplicem militiam transcendentes. Vide quoque Crantzium Metrop. l. 1. c. 2. et l. 2. c. 11. ubi Ministeriales, feudatarios fuisse docet: quod praeterea firmatur ex Petro inprimis de Vineis l. 3. Ep. 5. fuisseque videntur, qui certa et rara, ac pactis definita obsequia dominis suis debebant, ut qui apud Franeos Servientes feodati vulgo dicuntur. Quod praesertim colligere est, ex Charta Conradi Comitis Luziliburg. A. C. 1135. pro Monasterio S. Maximini Trevir. Accepimus igitur per sententiam, quod equos exorum. qui Ministeriales sunt, et ius Ministerialium a praedecessoribus suis integritate generis et conditionis obtinuerunt. Illi, qui ad hoc offcium in feodati sunt, circa nonam advenientis festi, in quoddam pratum, quod est Kune, deducent: et usque ad nonam sequentis diei vel quamdiu Abbas ipsos Ministeriales detinere voluerit, custodient, nullum pabulum illis debetur. Ministerialis si cum uxore sua venerit. 12. panes. 6. sextaria vini, ovem unam recipiet. Si autem sine uxore venerit cum Abbate ipse et famuli sui, qui duo tantum vel tres esse debent, comedet. Et sicut nullum praedictorum Ministerialium a consilio et a mensa Abbatis ipso in festo arceri debet, ita nullus eorum praedictum servitium foris offerendum recipiet, nisi locô Militis Abbati decenter assistere et servire possit. Si quis Ministerialium Ecclesiae extraneam uxorem duxerit, filii eius praedictum servitium, quod Pater eorum, quia Ministerialis Ecclesiae erat, habuisse videbatur, non habebunt. Femina Ministerialis Ecclesiae, si viro extraneo nupserit, filii eius propter conditionem Matris praedictô
servitiô non privabuntur, ipsi Ministeriales depositô amictu chlamydis vel alterius supervestimenti, in Vesperis, in Cena, in Missa
subsequentic festi debita cum reverentia Abbatis obsequio se offerent. Abbas, si proximo die post Festum de negotii privatis vel communibus cum Ministerialibus, aliqua tractare voluerit, sive nos praesentes, sive absentes fuerimus, absque expensis eorum ipsos detinebit. Si ad placitum venire non poterimus, et Abbas corum praesenti`a carere voluerit, circa nonam in ipso sesto redeundi ad propria singulis licentiam dabit etc. Unde post Liberos homines vulgô recensentur, in Veterib. Chartis Histor. Arch. Bremensium A. C. 1337.
Respondit humiliter, se non eminere
Sangume, divitiis, nect tamen egere:
Sed de mediocribus genitum sincere,
Qui sponte nobilibus multum serviêre.
Sed et hoc Nobilitatis argumentum est, quod praedivites interdum essent, quandoque etiam Milites fierent. Sic apud Caesarium l. 4. c. 77. Erat in proximo manens dives valde potens et nominatus Ministeialis Henrici Dacis Saxomum. Imo et Ministeriales dicti interdum ipsi Comites. Metrop. Salisburg. tom. 3. p. 13. Hi testes adhibiti sunt Perchtoldus Marchio de Andehsen, et filius eius Perchtoldus Marchio Ministêrialis eorundem etc. In Monasteriis, Ministeriales, dicti leguntur, qui pracipuas praeposituras exercent Alardus in Statatis antiqu, Monasterii Corbii. l. 1. c. 1. Et ipsi Ministeriales habent inde singuli breves suos. i. e. Camerarius, Cellararius et Senescalcus. Iidem Ministrales vocati sunt, et contracte Mistrales, apud Guichenonum Prob. Hist. Sabaud. p. 45. et 46. etc. Alia de Ministerialibus, vide apud Goldasturn Rerum Alamann. Tom. 1. p.. 217. et Meibomium ad Levoldi Northovii Chron. Marcanum. Ad eiusmodi autem exercenda obsequia, praedia concedebantur a Dominis feudalibus, quae Ministeria appellabaht Charta Ottonis III. Imperatoris A. C. 999. apud Wilh. Hedam: Insuper sibi donavimus, quidovid Popo filius Walageri habuit in Ministerium in hoc Comitatu, etc. Vide praeter Auctores prarfatos. Car. du Fresne in Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”